Jorge Mario Bergoglio       December 17, 1936 - April 21, 2025

1 Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, aritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. caritas non zelat; caritas non agit, non inflatur;
5 Non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum.
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati;
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: cum autem essem homo, evacuavi ut parvulus.
12 Videmus nunc per speculum in enigmate; Nunc cognosco ex parte. sed tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum est caritas.


Continue: a prayer...
Continue: the way